Luigi Cherubini
Página inicial > L > Luigi Cherubini > Requiem-dies Irae

Requiem-dies Irae

Luigi Cherubini


Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla:
Teste David cum Sibilla.
Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus.
Tuba mirum spargens sonum
Per sepulchra regionum
Coget omnes ante thronum.
Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura,
Judicanti responsura.
Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.
judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, aparebit,
Nil inultum remanebit.
Quid sum misertunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus sit securus?
Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis!
Recordare Jesu pie,
Qu od sum causa tuae viae;
Ne me perdas illa die!
Quaerens me sedisti lassus,
Redemisti crucem passus;
Tentus labor non sit cassus.
Juste judex ultionis,
Donum fac remisionis
Ante diem rationis!
Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus,
Supplicanti parce, Deus!
Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.
Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus, fac benigne,
Ne perenni cremer igne.
Inter oves locum praesta,
Et ab hoedis me sequestra,
Statusens in parte dextra!
Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis!
Oro supplex er acclinis,
Cor contritum qusi cinis;
Gere curam mei finis!
Lacrymosa dies illa,
Qua resurget ex favilla,
Judicandus homoreus:
huic ergo parce, Deus!
Pie Jesu, Domine,
Dona eis requiem.
Amen.

Encontrou algum erro na letra? Por favor, envie uma correção >

Compartilhe
esta música

Ouça estações relacionadas a Luigi Cherubini no Vagalume.FM
ESTAÇÕES